monumenta.ch > Lucanus > sectio 661 > sectio 459 > sectio 555 > sectio 723 > sectio 127 > sectio 178 > sectio 139 > csg250.250 > sectio 81 > sectio 731 > sectio 570 > sectio 651 > sectio 649 > sectio 268 > 26 > bnf13013.99 > sectio 272 > sectio 244 > sectio 595 > sectio 707 > sectio 356 > sectio 370 > sectio 583 > sectio 212 > 16
Beda, De Temporibus, XV. De Sacramento temporis Paschalis. <<<     >>> XVII. Cursus et Ordo Temporum.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT XVI. De Mundi Aetatibus.

1 Sex aetatibus mundi tempora distinguuntur. Prima aetas ab Adam usque ad Noe continens generationes X, annos vero MDCLVI. Quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham generationes similiter complexa X, annos autem CCXCII. Quae in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae et nomen inde accepit, quod fari, id est, loqui non potest.
2 Tertia ab Abraham usque ad David generationes XIV, annos vero DCCCCXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matthaeus generationum ab Abraham sumpsit exordium, [A, quia.] qui etiam pater gentium constitutus est. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis generationibus aeque iuxta Matthaeum XIV, annis autem [Ms. Lond., B, C, CCCCLXXXIII] CCCCLXXIII porrecta, a qua Regum tempora coeperunt.
3 Iuvenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carnem generationibus et ipsa XIV, porro annis [C, DLXXXVIII.] DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte finienda.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.241 bnf1615.279 bnf13013.51 csg248.96 csg250.155

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik